Mons Ángel Rodríguez Luño, professor of moral theology at the Pontifical University of the Holy Cross and currently dean of the Faculty of Theology, wrote (in 2002) an essay examining the various legitimate and illegitimate responses to legislative initiatives about the issue of abortion, particularly in view of Evangelium Vitae (§73).
... The moral object of the lawmaker's act is the elimination of all the unjust aspects of the prior law which here and now he is able to eliminate, without thereby becoming the cause of the retention of the other unjust elements, which he neither wants nor accepts, but which he is unable to eliminate....
In other words, a law significantly reducing the number of abortions would merit the support of Catholic and other legislators even though it does not outlaw the practice absolutely. The paragraph of Evangelium Vitae in question follows. Father Frank Pavone g a.
73. Abortus ergo et euthanasia crimina sunt quae nulla humana lex potest rata facere. Huiusmodi leges non modo conscientiam non devinciunt, verum graviter nominatimque compellunt ut iisdem per conscientiae repugnantiam officiatur. Ipsa ex Ecclesiae origine, apostolica praedicatio praecepit ut publicis magistratibus legitime constitutis parerent christiani (Cfr. Rom. 13, 1-7; 1 Petr. 2, 13-14), eodem tamen tempore hoc firmiter monuit: “Oboedire oportet Deo magis quam hominibus” (Act. 5, 29). In Vetere iam Foedere, quoad minas adversus vitam, insigne invenitur exemplum quo auctoritati officitur iniuriose imperanti. Pharaoni, qui cunctos modo natos necari iusserat, Hebraeorum obstetrices sunt refragatae. Eae “non fecerunt iuxta praeceptum regis Aegypti, sed conservabant mares” (Ex. 1, 17). At sapiens huius mentis ratio est respicienda: “Timuerunt autem obstetrices Deum” (Ibid.). Ex ipsa Deo obtemperatione – cui tribuendus est uni ille timor qui secum fert eiusdem absoluti dominatus agnitionem – vis animusque oriuntur iniquis hominum legibus reluctandi. Vis quidem et animus sunt illius qui promptus est in vincula conici vel gladio necari, pro certo illud habens: “Hic est patientia et fides sanctorum” (Apoc. 13, 10).
Si ergo de lege agitur suapte natura iniqua, ut est quae abortum permittit et euthanasiam, numquam licet eidem se accommodare, nec quisquam “potest esse particeps alicuius motus publicae opinionis qui eiusmodi legi faveat, neque potest latis suffragiis sustinere” (Cong. pro Doctrina Fidei, Declaratio de abortu procurato, 22, die 18 nov. 1974: AAS 66 (1974) 744).
De conscientia nominatim agitari potest quibusdam forte evenientibus casibus, cum legatorum suffragia necessaria sunt ut strictiori legi faveatur, quae scilicet circumscribat abortuum lege admissorum numerum pro laxiore lege quae iam viget vel suffragiis probanda. Huiusmodi eventus non sunt rari. Illud enim contingit, dum orbis terrarum quibusdam in partibus leges subinde pro abortu inducuntur, suadentibus haud raro valentibus internationalibus institutis, aliis tamen in Nationibus – in illis potissimum quae iam infeliciter id genus leges sunt expertae – signa quaedam exsistunt mutatarum sententiarum. Superiore in casu, quoties vitari antiquarive non potest abortus lex, liquet legatum, qui palam alioquin vulgoque abortui adversetur, suffragari licite posse illis consiliis quae eiusmodi legis damna minuere velint et perniciosum effectum extenuare qui sive culturam sive moralitatem publicam respicit. Hac enim agendi ratione officium suum non praestat illicitae vel iniustae legi; potius vero aequus opportunusque inducitur conatus ut eius iniquae cohibeantur species.